- 2 -

1290 (22. lipca) Erfurt.

Rudolf I. Habsburg, król rzymski i niemiecki, przeniósł lenna zwolnione przez śmierć księcia wrocławskiego Henryka IV. Probusa na króla Czech Wacława II. Przemyślidę.

— Nos Rudolfus dei gracia Romanorum rex semper augustus ad universorum sacri Romani imperii fidelium noticiam cupimus presenti pagina pervenire, quod nos attendentes multiformia meritorum insignia virtutum et fidei premia preciosa, quibus illustris W(enceslaus) rex Bohemie princeps et filius noster karissimus erga nos et Romanum imperium se constituit multiformiter graciosum, omnia feoda nobis et imperio per mortem illustris . . ducis Vratislavie vacancia dicto regi Bohemie nec non suis heredibus tenenda habenda ppssidenda titulo feodali duximus conferenda. In cuius rei testimonium presentes litteras conscribi et nostre maiestatis sigillo iussimus roborari.
Datum Erfordie XI kalendas Augusti anno domini MCCLXXXX in dictione tercia, regni vero nostri anno septimo decimo.

Lehns- und Besitzurkunden Schlesiens und seine einzelne Fürstenthümer im Mittelalter. Herausgegeben von Dr. C. Grünhagen und Dr. H. Markgraf. Erster Theil. Leipzig 1881.